monumenta.ch > Ambrosius > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 17, 87
Talis erat Paulus, qui consilium dabat virginibus , magisterium sacerdotibus , ut primum se ipsum formam nobis praeberet ad imitandum. Ideo et humiliari sciebat, sicut scivit et Ioseph, qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem servitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat virtutibus. Scivit humiliari, qui et venditorem et emptorem passus est, et dominum appellabat eum. Audi humiliantem se: Si Dominus meus propter me nihil scit in domo sua, et omnia quaecamque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te, quia uxor illius es; quomodo faciam verbum malum hoc, et peccabo coram Domino ? Plena vox humilitatis, plena castimoniae: humilitatis, quia domino deferebat; honorificentiae, quia referebat gratiam: plena quoque castimoniae, quia turpi flagitio contaminari grave peccatum putabat.